vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis
nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem
depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum
in mane et salus nostra in tempore tribulationis
a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae
sunt gentes
et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus
velut cum fossae plenae fuerint de eo
magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso
implevit Sion iudicio et iustitia
et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia
et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt
dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum
factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines
luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit
et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et
Carmelus
nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc
sublevabor
concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut
ignis vorabit vos
et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae
igni conburentur
audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini
fortitudinem meam
conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor
hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit
avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui
obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos
ne videat malum
iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas
eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de
longe
cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis
verba ponderans ubi doctor parvulorum
populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita
ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo
nulla est sapientia
respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui
videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod
nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in
sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur
quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus
fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum
navis remigum neque trieris magna transgredietur eum
Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus
rex noster ipse salvabit nos
laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit
malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia
praedarum multarum claudi diripient rapinam
nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea
auferetur ab eo iniquitas